Found 610 Results for: Secundum Samuel Librum
Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, (Evangelium secundum Lucam 2, 27)
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, (Evangelium secundum Lucam 2, 42)
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: (Evangelium secundum Lucam 4, 17)