Found 407 Results for: Sancti Spiritus
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et statim Spiritus expulit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)
Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. (Evangelium secundum Marcum 5, 8)
Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. (Evangelium secundum Marcum 5, 12)
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 19)