Found 138 Results for: Salomon
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : (Liber I Regum 4, 1)
Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. (Liber I Regum 4, 21)
Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. (Liber I Regum 4, 26)
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. (Liber I Regum 4, 32)
Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : (Liber I Regum 5, 2)
Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. (Liber I Regum 5, 11)
Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. (Liber I Regum 5, 13)
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)
Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)
Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)