Found 2596 Results for: Süß
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. (Liber Genesis 4, 11)
Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)
Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)
In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: (Liber Genesis 7, 13)
Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. (Liber Genesis 8, 18)
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)
De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. (Liber Genesis 10, 11)
Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. (Liber Genesis 12, 4)
Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. (Liber Genesis 12, 14)
Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. (Liber Genesis 13, 10)