Found 1454 Results for: Rex
ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)
Sed ad hæc cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem. (Liber II Maccabaeorum 7, 25)
Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum. (Liber II Maccabaeorum 7, 39)
Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 15)
Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)
Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus. (Liber II Maccabaeorum 13, 9)
Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)
Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat: (Liber II Maccabaeorum 13, 18)
Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit: (Liber II Maccabaeorum 13, 22)
