Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remanebunt. (Liber Exodus 8, 11)

  • Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone : et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. (Liber Exodus 8, 12)

  • Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. (Liber Exodus 8, 14)

  • Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ : et sint sciniphes in universa terra Ægypti. (Liber Exodus 8, 16)

  • Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 17)

  • Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. (Liber Exodus 8, 18)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 20)

  • At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. (Liber Exodus 8, 29)

  • Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. (Liber Exodus 8, 30)

  • Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. (Liber Exodus 8, 32)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina