Found 20371 Results for: Re
Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. (Liber Genesis 49, 31)
Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. (Liber Genesis 50, 2)
Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: (Liber Genesis 50, 4)
eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. (Liber Genesis 50, 5)
Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. (Liber Genesis 50, 6)
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti: (Liber Genesis 50, 7)
domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50, 8)
Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50, 10)
Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. (Liber Genesis 50, 11)
et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)
Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. (Liber Genesis 50, 14)
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, (Liber Genesis 50, 15)