Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)

  • ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, (Epistula ad Ephesios 5, 26)

  • ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)

  • Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. (Epistula ad Ephesios 5, 28)

  • Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5, 31)

  • Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)

  • Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. (Epistula ad Ephesios 6, 1)

  • Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: (Epistula ad Ephesios 6, 2)

  • Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)

  • Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: (Epistula ad Ephesios 6, 5)

  • scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)

  • Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina