Found 20371 Results for: Re
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)
Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)
Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)
Nolite errare: Deus non irridetur. (Epistula ad Galatas 6, 7)
Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. (Epistula ad Galatas 6, 9)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)
Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. (Epistula ad Galatas 6, 12)
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)