Found 20371 Results for: Re
Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. (Actus Apostolorum 5, 25)
Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. (Actus Apostolorum 5, 26)
dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. (Actus Apostolorum 5, 28)
Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. (Actus Apostolorum 5, 29)
Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 5, 30)
Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: (Actus Apostolorum 5, 31)
Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. (Actus Apostolorum 5, 33)
Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, (Actus Apostolorum 5, 34)
Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. (Actus Apostolorum 5, 36)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)
Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. (Actus Apostolorum 5, 40)
In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. (Actus Apostolorum 6, 1)