Found 20371 Results for: Re
Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)
Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), (Evangelium secundum Ioannem 4, 2)
reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 3)
Oportebat autem eum transire per Samariam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 4)
Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) (Evangelium secundum Ioannem 4, 8)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)