Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur (Evangelium secundum Lucam 9, 7)

  • a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 8)

  • Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)

  • Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. (Evangelium secundum Lucam 9, 10)

  • Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)

  • Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)

  • Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. (Evangelium secundum Lucam 9, 15)

  • Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. (Evangelium secundum Lucam 9, 16)

  • At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 19)

  • Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 20)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina