Found 20371 Results for: Re
Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 29)
Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)
nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 33)
Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 35)
Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)
Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 5)
Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 7)