Found 20371 Results for: Re
Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 6)
Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)
Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 17)
Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)
Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 21)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)