Found 20371 Results for: Re
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 58)
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 1)
et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 5)