Found 5483 Results for: Rat
eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. (Liber Numeri 8, 26)
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. (Liber Numeri 9, 5)
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. (Liber Numeri 10, 8)
Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 10, 14)
In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. (Liber Numeri 10, 16)
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. (Liber Numeri 10, 20)
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 10, 24)
In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. (Liber Numeri 10, 26)
Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)