Found 3231 Results for: Ram
Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)
Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. (Liber I Regum 1, 52)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël. (Liber I Regum 2, 4)
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. (Liber I Regum 2, 19)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. (Liber I Regum 2, 26)
quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi ? (Liber I Regum 2, 43)
et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. (Liber I Regum 2, 45)
Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. (Liber I Regum 3, 10)
Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)
Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo : (Liber I Regum 3, 16)
Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. (Liber I Regum 3, 18)
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. (Liber I Regum 3, 21)