Mosaico decorativo

Found 892 Results for: Rad

  • Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Deuteronomii 2, 27)

  • Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. (Liber Deuteronomii 2, 31)

  • Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. (Liber Deuteronomii 2, 33)

  • ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon. (Liber Deuteronomii 3, 2)

  • Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem, (Liber Deuteronomii 3, 3)

  • Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum. (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. (Liber Deuteronomii 3, 17)

  • absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, (Liber Deuteronomii 3, 19)

  • Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo. (Liber Deuteronomii 4, 11)

  • omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. (Liber Deuteronomii 4, 49)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina