Found 287 Results for: Quomodo

  • Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria. (Liber Proverbiorum 26, 1)

  • Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. (Liber Proverbiorum 26, 7)

  • Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. (Liber Proverbiorum 26, 9)

  • Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. (Liber Proverbiorum 26, 23)

  • Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)

  • Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. (Liber Proverbiorum 27, 21)

  • Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet? (Liber Ecclesiastes 4, 11)

  • Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? (Liber Ecclesiastes 5, 15)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • Sponsa. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? (Canticum Canticorum 5, 3)

  • ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. (Liber Sapientiae 5, 5)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina