Mosaico decorativo

Found 2638 Results for: Quod Cultum

  • Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. (Liber Genesis 41, 32)

  • Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? (Liber Genesis 42, 1)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. (Liber Genesis 42, 2)

  • Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. (Liber Genesis 42, 14)

  • Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)

  • dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? (Liber Genesis 42, 28)

  • Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, (Liber Genesis 42, 33)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam. (Liber Genesis 42, 34)

  • At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum? (Liber Genesis 43, 7)

  • Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. (Liber Genesis 43, 11)

  • Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. (Liber Genesis 43, 17)

  • Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina