Found 176 Results for: Quidam

  • Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri: (Liber I Maccabaeorum 11, 39)

  • Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)

  • Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. (Liber II Maccabaeorum 2, 6)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)

  • Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. (Liber II Maccabaeorum 4, 41)

  • Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)

  • Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur: (Liber II Maccabaeorum 8, 13)

  • Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)

  • Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)

  • Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, (Liber II Maccabaeorum 14, 3)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina