Found 2426 Results for: Quia
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. (Liber Psalmorum 118, 75)
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 77)
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis. (Liber Psalmorum 118, 78)
Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 83)
In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. (Liber Psalmorum 118, 93)
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. (Liber Psalmorum 118, 98)
Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 99)
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. (Liber Psalmorum 118, 100)
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. (Liber Psalmorum 118, 102)
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. (Liber Psalmorum 118, 111)
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. (Liber Psalmorum 118, 118)
Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. (Liber Psalmorum 118, 131)