Mosaico decorativo

Found 2426 Results for: Quia

  • Dixit autem rex ad Ethai Gethæum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. (Liber II Samuelis 15, 19)

  • Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. (Liber II Samuelis 15, 20)

  • Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)

  • Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio. (Liber II Samuelis 18, 3)

  • Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. (Liber II Samuelis 18, 19)

  • Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 6)

  • Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? (Liber II Samuelis 19, 21)

  • Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? (Liber II Samuelis 19, 42)

  • Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. (Liber II Samuelis 22, 5)

  • Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. (Liber II Samuelis 22, 20)

  • Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. (Liber II Samuelis 22, 22)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina