Found 2426 Results for: Quia
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam. (Prophetia Aggaei 2, 7)
In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 24)
et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)
quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: (Prophetia Zachariae 2, 8)
quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 9)
Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 10)
Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 11)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. (Prophetia Zachariae 4, 9)
Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. (Prophetia Zachariae 5, 3)