Mosaico decorativo

Found 2426 Results for: Quia

  • Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)

  • Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)

  • Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)

  • Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. (Prophetia Osee 1, 2)

  • Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. (Prophetia Osee 1, 6)

  • Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. (Prophetia Osee 1, 9)

  • Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel. (Prophetia Osee 1, 11)

  • Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 8)

  • Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus. (Prophetia Osee 2, 20)

  • Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina