Mosaico decorativo

Found 2426 Results for: Quia

  • domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)

  • ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 9)

  • Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 3, 21)

  • Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 26)

  • Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati, (Prophetia Ezechielis 5, 7)

  • Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 5, 13)

  • et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus. (Prophetia Ezechielis 6, 7)

  • et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis. (Prophetia Ezechielis 6, 9)

  • Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. (Prophetia Ezechielis 6, 10)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt. (Prophetia Ezechielis 6, 11)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina