Found 57 Results for: Pueri
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 12)
Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)
Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. (Liber II Samuelis 2, 14)
statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. (Liber II Samuelis 3, 22)
Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt. (Liber II Samuelis 13, 29)
Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. (Liber II Samuelis 13, 32)
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. (Liber I Regum 17, 21)
Et exaudivit Dominus vocem Eliæ : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. (Liber I Regum 17, 22)
Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria. (Liber I Regum 20, 17)
Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur : (Liber I Regum 20, 19)
Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve. (Liber II Regum 2, 23)
Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri. (Liber II Regum 4, 29)