Found 1196 Results for: Promissionem Promissa Terra
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 15, 29)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor: (Liber II Maccabaeorum 5, 15)
Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, (Liber II Maccabaeorum 10, 25)
Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; (Liber Proverbiorum 2, 21)
impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. (Liber Proverbiorum 8, 23)
Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ! (Liber Proverbiorum 11, 31)
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)
Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. (Liber Proverbiorum 25, 3)