Found 4831 Results for: Pro
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. (Liber Genesis 21, 1)
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. (Liber Genesis 21, 11)
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)
Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. (Liber Genesis 21, 25)
Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. (Liber Genesis 21, 32)
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: (Liber Genesis 22, 4)
dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. (Liber Genesis 22, 5)
Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. (Liber Genesis 22, 8)
Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. (Liber Genesis 22, 12)
Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22, 13)
Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: (Liber Genesis 22, 16)