Found 4831 Results for: Pro
et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. (Epistula II ad Corinthios 9, 14)
et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. (Epistula II ad Corinthios 10, 6)
Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)
Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. (Epistula II ad Corinthios 12, 5)
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: (Epistula II ad Corinthios 12, 8)
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. (Epistula II ad Corinthios 12, 10)
signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
