Found 4831 Results for: Pro
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 11)
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 15)
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 6)
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)