Found 4831 Results for: Pro
Vau. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)
Teth. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)
Nun. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. (Lamentationes 2, 14)
Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Res. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)
Heth. Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum. (Lamentationes 3, 24)
Jod. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis. (Lamentationes 3, 30)
Mem. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? (Lamentationes 3, 39)
Nun. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es. (Lamentationes 3, 42)
Coph. Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti: Ne timeas. (Lamentationes 3, 57)
Sin. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. (Lamentationes 3, 61)
Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. (Lamentationes 4, 13)