Mosaico decorativo

Found 4831 Results for: Pro

  • Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)

  • Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. (Liber Proverbiorum 27, 13)

  • Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. (Liber Proverbiorum 27, 14)

  • Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)

  • Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. (Liber Proverbiorum 27, 21)

  • Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)

  • Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. (Liber Proverbiorum 28, 21)

  • Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)

  • Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)

  • Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. (Liber Proverbiorum 29, 22)

  • generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)

  • Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias. (Liber Proverbiorum 30, 33)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina