Found 4831 Results for: Pro
cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant: et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt. (Liber II Maccabaeorum 1, 16)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica. (Liber II Maccabaeorum 1, 26)
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis. (Liber II Maccabaeorum 1, 35)
Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. (Liber II Maccabaeorum 2, 1)
Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)
Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: (Liber II Maccabaeorum 2, 7)
Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. (Liber II Maccabaeorum 2, 11)
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. (Liber II Maccabaeorum 2, 13)
sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, (Liber II Maccabaeorum 2, 22)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)