Found 1195 Results for: Pot
Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)
scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. (Liber Sapientiae 9, 11)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. (Liber Sapientiae 10, 8)
Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum: et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. (Liber Sapientiae 10, 12)
et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. (Liber Sapientiae 10, 14)
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt: (Liber Sapientiae 11, 5)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, (Liber Sapientiae 11, 18)
quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. (Liber Sapientiae 11, 20)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 21)
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. (Liber Sapientiae 11, 24)