Found 90 Results for: Portas
Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. (Liber Nehemiae 12, 30)
Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. (Liber Nehemiae 13, 22)
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)
Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: (Liber Iudith 1, 3)
Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. (Liber Iudith 10, 10)
Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël. (Liber Iudith 13, 13)
Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. (Liber Esther 16, 18)
Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. (Liber Iob 41, 5)
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 7)
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 9)
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. (Liber Psalmorum 86, 2)