Found 287 Results for: Pharao Decem Pestes
Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël. (Liber II Samuelis 19, 43)
Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes. (Liber II Samuelis 20, 3)
decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. (Liber I Regum 4, 23)
Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. (Liber I Regum 5, 14)
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. (Liber I Regum 6, 3)
Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. (Liber I Regum 6, 23)
Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem. (Liber I Regum 6, 24)
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, (Liber I Regum 6, 25)
id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. (Liber I Regum 6, 26)
Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum. (Liber I Regum 7, 10)
Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. (Liber I Regum 7, 15)
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu : quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. (Liber I Regum 7, 23)