Mosaico decorativo

Found 301 Results for: Oso

  • In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: (Actus Apostolorum 11, 27)

  • Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. (Actus Apostolorum 12, 25)

  • Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)

  • Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)

  • Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. (Actus Apostolorum 16, 4)

  • Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. (Actus Apostolorum 17, 18)

  • His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. (Actus Apostolorum 19, 21)

  • Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)

  • nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. (Actus Apostolorum 20, 23)

  • Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)

  • Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 12)

  • Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina