Found 16965 Results for: Or
lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. (Liber Exodus 25, 7)
Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum : (Liber Exodus 25, 8)
juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud : (Liber Exodus 25, 9)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : (Liber Exodus 25, 11)
et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. (Liber Exodus 25, 12)
Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis : (Liber Exodus 25, 14)
Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. (Liber Exodus 25, 17)
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. (Liber Exodus 25, 18)
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, (Liber Exodus 25, 20)
Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. (Liber Exodus 25, 22)
et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam. (Liber Exodus 25, 25)
Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)