Found 16965 Results for: Or
Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. (Liber Genesis 29, 16)
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. (Liber Genesis 29, 21)
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. (Liber Genesis 29, 22)
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: (Liber Genesis 29, 24)
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)
Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: (Liber Genesis 29, 28)
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)