Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob: (Liber Iudicum 11, 5)

  • Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus. (Liber Iudicum 11, 10)

  • Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? (Liber Iudicum 11, 12)

  • Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. (Liber Iudicum 11, 13)

  • Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon: (Liber Iudicum 11, 15)

  • et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.) (Liber Iudicum 11, 18)

  • Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. (Liber Iudicum 11, 19)

  • Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. (Liber Iudicum 11, 20)

  • Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)

  • et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem. (Liber Iudicum 11, 22)

  • Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus? (Liber Iudicum 11, 23)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina