Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. (Liber Iosue 1, 9)

  • Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: (Liber Iosue 1, 10)

  • Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Iosue 1, 11)

  • Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, (Liber Iosue 1, 14)

  • donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. (Liber Iosue 1, 15)

  • Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age. (Liber Iosue 1, 18)

  • Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. (Liber Iosue 2, 1)

  • Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram. (Liber Iosue 2, 2)

  • Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt. (Liber Iosue 2, 3)

  • Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent: (Liber Iosue 2, 4)

  • cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. (Liber Iosue 2, 5)

  • Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina