Found 16965 Results for: Or
cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. (Liber Genesis 21, 5)
Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. (Liber Genesis 21, 6)
Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. (Liber Genesis 21, 15)
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)
Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. (Liber Genesis 21, 21)
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)
Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. (Liber Genesis 21, 23)
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)
Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? (Liber Genesis 21, 29)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. (Liber Genesis 21, 34)