Found 16965 Results for: Or
Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. (Liber Deuteronomii 4, 3)
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. (Liber Deuteronomii 4, 6)
Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, (Liber Deuteronomii 4, 9)
a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos. (Liber Deuteronomii 4, 10)
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. (Liber Deuteronomii 4, 12)
Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis. (Liber Deuteronomii 4, 14)
Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: (Liber Deuteronomii 4, 15)
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ: (Liber Deuteronomii 4, 16)
similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium, (Liber Deuteronomii 4, 17)
atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: (Liber Deuteronomii 4, 18)
ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. (Liber Deuteronomii 4, 19)
Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die. (Liber Deuteronomii 4, 20)