Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: (Liber Numeri 36, 2)

  • quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)

  • Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. (Liber Numeri 36, 4)

  • Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. (Liber Numeri 36, 5)

  • ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: (Liber Numeri 36, 7)

  • Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. (Liber Numeri 36, 13)

  • Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: (Liber Deuteronomii 1, 1)

  • undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. (Liber Deuteronomii 1, 2)

  • postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, (Liber Deuteronomii 1, 4)

  • trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: (Liber Deuteronomii 1, 6)

  • revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten. (Liber Deuteronomii 1, 7)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina