Found 16965 Results for: Or
Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. (Liber Numeri 33, 41)
Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad. (Liber Numeri 33, 45)
Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. (Liber Numeri 33, 48)
Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. (Liber Numeri 33, 49)
Præcipe filiis Israël, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, (Liber Numeri 33, 51)
disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, (Liber Numeri 33, 52)
quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur. (Liber Numeri 33, 54)
Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ: (Liber Numeri 33, 55)
Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. (Liber Numeri 34, 2)
Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. (Liber Numeri 34, 3)
Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. (Liber Numeri 34, 4)
Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti, et maris magni littore finietur. (Liber Numeri 34, 5)