Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: (Liber Numeri 24, 15)

  • dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: (Liber Numeri 24, 16)

  • Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. (Liber Numeri 24, 17)

  • Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)

  • Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, (Liber Numeri 25, 1)

  • quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. (Liber Numeri 25, 2)

  • Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, (Liber Numeri 25, 3)

  • ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. (Liber Numeri 25, 4)

  • Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. (Liber Numeri 25, 5)

  • Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)

  • et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. (Liber Numeri 25, 9)

  • et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. (Liber Numeri 25, 13)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina