Mosaico decorativo

Found 16965 Results for: Or

  • Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: (Epistula II Petri 2, 6)

  • et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: (Epistula II Petri 2, 7)

  • ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. (Epistula II Petri 2, 11)

  • Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, (Epistula II Petri 2, 12)

  • oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: (Epistula II Petri 2, 14)

  • derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: (Epistula II Petri 2, 15)

  • correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. (Epistula II Petri 2, 16)

  • Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: (Epistula II Petri 2, 18)

  • libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. (Epistula II Petri 2, 19)

  • Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. (Epistula II Petri 2, 20)

  • Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)

  • ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. (Epistula II Petri 3, 2)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina