Found 16965 Results for: Or
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. (Epistula I ad Corinthios 9, 14)
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. (Epistula I ad Corinthios 9, 16)
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. (Epistula I ad Corinthios 9, 25)
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 27)
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)
Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 6)
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 11)