Found 16965 Results for: Or
Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 8)
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. (Liber Leviticus 23, 11)
Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. (Liber Leviticus 23, 13)
Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. (Liber Leviticus 23, 18)
Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. (Liber Leviticus 23, 19)
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. (Liber Leviticus 23, 20)
Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: (Liber Leviticus 23, 24)
Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 28)
Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. (Liber Leviticus 23, 34)
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)